monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXVIII <<<     >>> XXX

Caput XXIX

1 Praedicas Patrem et eius Filium, quem vocas paternum intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus te dicere Spiritum sanctum, et more vestro appellas tres deos. Ubi, etsi verbis indisciplinatis utimini, videtis tamen qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis Filii Dei, qua salvamur, ut ad illa, quae credimus vel ex quantulacumque parte intellegimus, venire possimus, non vultis agnoscere.
2 Itaque videtis utcumque, etsi de longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est, sed viam qua eundum est non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quando quidem ad Deum per virtutem intellegentiae pervenire paucis dicis esse concessum. Non enim dicis: Paucis placuit, vel: Pauci voluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio Dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris.
3 Uteris etiam hoc verbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse dubitas in hac vita hominem nullo modo ad perfectionem sapientiae pervenire, secundum intellectum tamen viventibus omne quod deest providentia Dei et gratia post hanc vitam posse compleri.
4 O si cognovisses Dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae videre potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui mortuo, sed quantum ad te adtinet; quantum autem ad eos, qui te magnipendunt et te vel qualicumque amore sapientiae vel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, quos potius in tua compellatione alloquor, fortasse non frustra.
5 Gratia Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem et spiritum dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus veniretur, qui tam longe erat inmortalis a mortalibus incommutabilis a commutabilibus, iustus ab impiis beatus a miseris.
6 Et quia naturaliter indidit nobis, ut beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus.
Sed huic veritati ut possetis adquiescere, humilitate opus erat, quae cervici vestrae difficillime persuaderi potest.
7 Quid enim incredibile dicitur, praesertim vobis qui talia sapitis, quibus ad hoc credendum vos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, vobis incredibile dicitur, cum dicitur Deus adsumpsisse humanam animam et corpus? Vos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem Dei Filium confitemini, fieri posse dicatis.
8 Quid ergo incredibile est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari pro multorum salute suscepta est? Corpus vero animae cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra teste cognoscimus. Quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum divino, etsi mutabile incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut ut verbis utar, quae in usu habetis, incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere.
9 An forte vos offendit inusitatus corporis partus ex virgine? Neque hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. An vero quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna subvexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit, tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata permanere cum Deo?
10 Sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima mundi huius visibilis et tam ingentis corporeae molis cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod vultis esse etiam sempiternum.
11 Quo modo ergo nec umquam solvetur a corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit anima, corpus est omne fugiendum? Solem quoque istum et cetera sidera non solum in libris vestris corpora esse fatemini, quod vobiscum omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere; verum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna.
12 Quid ergo est, quod, cum vobis fides Christiana suadetur, tunc obliviscimini, aut ignorare vos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? Quid causae est, cur propter opiniones vestras, quas vos ipsi oppugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter venit et vos superbi estis? Qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus, et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstravit exemplum.
13 Sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in Deo figitur, inpedientia praedicentur vosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere videamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, vos superbi?
14 An forte corrigi pudet? Et hoc vitium non nisi superborum est. Pudet videlicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere: " In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
15 Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt." Quod initium sancti evangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat.
16 Sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia "Verbum caro factum est et habitavit in nobis"; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. Non enim hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo gravius affligantur.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXVIII <<<     >>> XXX
monumenta.ch > Augustinus > 29